Home Prior Books Index
←Prev   1 Thessalonians 2 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

2:1  nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit
2:2  sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine
2:3  exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo
2:4  sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra
2:5  neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
2:6  nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis
2:7  cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
2:8  ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis
2:9  memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei
2:10  vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
2:11  sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
2:12  deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
2:13  ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis
2:14  vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
2:15  qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur
2:16  prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem
2:17  nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio
2:18  quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas
2:19  quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
2:20  vos enim estis gloria nostra et gaudium